Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/469

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
  1. Idem est per quod aliquid conservatur in fine, et per quod movetur ad finem.
  2. Finis est primus in intentione, et ultimus in executione.
  3. Efficax volitio finis, est implicita volitio medii necessarii.
  4. Intentio finis semper præcedit electionem mediorum.
  5. Intentio finis, est ratio eligendi media.
  6. Idem non potest esse ad oppositos fines.
  7. Quæ ordinantur ad finem, debent illi proportionari.
  8. Finis est magis amandus quam ea quæ sunt ad finem.
  9. Operatio non habet rationem finis ultimi.
  10. Quæ sunt fini propinquiora, sunt magis appetibilia.
  11. Media, ut sic, dicunt essentialem ordinem ad finem.
  12. In finibus et mediis, non potest procedi in infinitum.
  13. Quod non habet causam efficientem, nec habet causam finalem ; et e converso.
  14. Debent commensurari fini media, non finis mediis.
  15. Medium bonum, est eo melius quo magis commensuratum ad finem (scil. : non quo majus).
  16. Ordo non habet locum in fine, sed in mediis (nam ordo est parium, dispariumque, sua cuique loca tribuens dispositio).
  17. Finis est causa prima (scil. : non efficiendo, sed movendo).