Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/474

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
  1. Habitus vel sunt ad simpliciter agendum, vel ad facile et expedite ac prompte agendum.
    Cf. Privatio
    .
    Homo.
  2. Homo habet quod sit homo, ex parte intellectiva.
  3. Homo sortitur speciem ex hoc quod babet intellectum.
  4. Homo necessario vult suam beatitudinem.
  5. Omnia facta sunt propter hominem ; non ut principaliter intentum, sed ut omnia ei sint utilia.
  6. Omnis creatura corporalis, quantumcumque magna, est inferior homine propter intellectum.
  7. Homo est naturaliter politicus, sive socialis.
  8. Homini natura in paucis sufficienter providit.
  9. Ad hominem corruptibilia ordinantur.
  10. Homine altius nihil est, secundum ordinem finis, nisi Deus ; licet homo, secundum aliquid, sit inferior aliquibus creaturis.
  11. Non omnis actio hominis dicitur humana, sed tantum actio ejus voluntaria et deliberata.
  12. Homo assimilatur Deo secundum triplicem similitudinem ; scilicet quæ fundatur : super proportionem, super communem qualitatem, super receptionem.
  13. Homo, ultimus factus est, quia est finis creaturarum.