Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/482

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
 Les corrections sont expliquées en page de discussion
  1. Instrumentum connaturale, essentialiter ordinatur ad supplendum defectum agentis principalis (scilicet quia proportionatur effectui, non vero quia suppleat agentis principalis defectum).
  2. Omne instrumentum naturale, est in eodem ordine cum sua causa principali.
  3. Omne instrumentum connaturale ad formam aliquam, est connaturalis dispositio ad eamdem.
  4. Instrumentum, per aliquod sibi proprium, dispositive operatur ad effectum principalis agentis (valet præsertim de instrumentis naturalibus, non autem in his quæ immediate effectum producunt).
  5. Instrumentum semper est imperfectius causa principali cujus est instrumentum.
  6. Nullum instrumentum potest esse tale, nisi in ordine ad causam aliquam superiorem : adeo ut instrumentum semper supponat principale agens ratione, cujus sit instrumentum.
  7. In causis instrumentalibus non requiritur intentio (intellige de instrumentis inanimatis).
  8. Instrumenta, qua talia, sunt activa.
  9. Omnis actio instrumentalis, est per se physice ac immediate ab instrumento.
  10. Ut instrumentum sit completum in ratione instrumenti, debet elevari ad ordinem suæ causæ principalis.
  11. Quævis actio proveniens ab instrumento, supponit essentialiter agens aliquod principale.