Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Motus continuus non ordinatur ad quietem.
- Motus naturalis et violentus, principiis differunt.
- Motus perpetuitas arguit infinitatem moventis.
- Facere et movere, unius est potentiæ ; pati et moveri, est alterius potentiæ (scilicet materiæ).
- Faciens a movente distinguitur ; eo quod movere, universalius est quam facere.
- Nihil movetur in loco ad quem naturaliter movetur.
- Motus primario specificatur a solo termino formali ad quem.
- Deo inest potentia locomotiva, non sui sed aliorum.
- Multiplicitas non datur sine distinctione.
- Non sunt multiplicanda entia, sine necessitate.
- De re quæ mutatur, in quantum mutatur, nihil potest vere affirmari.
N
- Natura determinatur ad unum, vel ad pauca.
- Natura necessario agit, et non libere.
- Natura est operum suorum amantissima.
- Natura nihil facit frustra.
- Natura desiderat semper quod melius est.
- Natura non abundat in superfluis, sicut nec deficit in necessariis.
Natura.