Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Nulla negatio potest concipi sine re negata.
- Inter negationem et ejus terminum oppositum, non datur medium.
- A propositione de possibili, ad oppositum illius de impossibili, bona est consequentia.
- Negans conclusionem evidente consequentia illatam ex aliquo principio, virtualiter vel expresse negat illud principium.
- Nulla negatio potest esse primum quod invenitur in re.
- Omnis negatio innititur affirmationi, et causatur ab ea.
- Negatio per affirmationem cognoscitur.
- Non ideo perspicua neganda sunt, quia obscura comprehendi animo nequeunt.
- Positivum non potest rite inferri ex negativo.
Cf. Privatio. - Nihil pro nihilo fit.
Notio, Nomen.
- Nominum impositio et significatio, est ad placitum.
- Rerum distinctarum sunt distincta nomina.
- Notum per se, est ita notum ut statim auditis apprehensisqne terminis, statim concedatur ; nec possit negari.
- Unumquodque nominamus sicut et cognoscimus.