Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/497

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
id quod est ad finem, sit proportionatum fini ; et ex hoc sequitur quod ratio corum quæ sunt ad finem, sumitur ex fine : sicut ratio dispositionis serræ, sumitur ex sectione, quæ est finis ejus.
P
    Pars, Compositio.
  1. Pars nunquam æequatur toti.
  2. Una pars totum non constituit.
  3. Partes, ut unitæ, non sunt formaliter totum.
  4. Pars quælibet perfectior est in suo toto, quam extra totum.
  5. Quælibet pars dicit imperfectionem.
  6. Pars est semper naturaliter prior suo toto.
  7. Quælibet pars magis appetit naturaliter conservationem totius, quam sui ipsius.
  8. Pars et totum (intellige : homogeneum) sunt ejusdem rationis.
  9. Omnis pars est necessario alicujus totius pars.
  10. Partes dicunt naturalem inclinationem ad constituendum totum.
  11. Amota parte totius, amovetur et totum.
  12. Variata una parte principali alicujus totius, necessario variatur et ipsum totum.
  13. Omnis pars (intellige : perfectibilis) ordinatur ad totum.