Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Principium est primum, in ea ratione in qua est principium.
- Per quæ principia res est, per illa ipsa est singularis.
- In principio aliquo cognito, consequens est omnia cognosci quæ ex principio consequuntur ; nisi tota virtus principii non comprehendatur.
- Ultima sententia de aliqua propositione, datur per resolutionem ad prima principia. Quamdiu enim remanet aliquod principium altius, adhuc per ipsum potest examinari id de quo quæritur ; unde adhuc est suspensum judicium, quasi nondum data finali sententia.
- Sicut omne judicium rationis speculativæ procedit a naturali cognitione primorum principiorum, ita etiam omne judicium rationis practicæ procedit ex quibusdam principiis naturaliter cognitis, ex quibus diversimode procedi potest ad judicandum de diversis.
- Primum principium, et objectum summum, convertuntur.
- Principium essendi, non semper est principium per se operandi.
- Principia communissima possunt inservire pluribus scientiis.
- Prima principia debent esse universalia.
- Principia scientiæ subalternatæ, probantur a subalternante.
- Principiatum non potest excedere suum principium.
Cf. Causa, Ratio, Scientia.