Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Relatio est realis non solum secundum esse in (scilicet quia fundamentum semper est reale) ; sed etiam secundum esse ad (scilicet : realis debet esse imbibitus in differentia relationis).
- Relatio essentialiter est ordo unius ad aliud.
- Relatio advenit realiter fundamento jam existente, et perit realiter ipso remanente.
- Sicut se habet simpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis.
Relatio.
S
- Scire est cognoscere effectum necessarium, per necessariam causam.
- Scientiæ distinguuntur secundum diversa genera rerum.
- Scientia est de rebus certis ac perpetuis.
- Scientia non est singularium.
- Scientia procedens ex propriis, non potest probare suum objectum.
- Objectum scientiæ est necessarium, et universale.
- Nihil scitur, nisi verum.
- Ubi scientia, ibi intellectus.
- Omnis homo naturaliter scire desiderat.
- Ubi scientia, ibi evidentia.
- Scientia est posterior demonstratione.
Scientia.