Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Amicitia vera, similis est consanguinitati proximiori.
- Paria sunt rem amittere, vel deteriorem factam recipere.
- De non apparentibus et non existentibus, eadem est ratio. (Cf. Non ens.)
- Quod omnes tangit, debet ab omnibus approbari. (Aliqua tamen sunt, quæ pertinent pluribus ut universis ; et in istis ea quæ fiunt a majori parte, valent etiam altera parte contradicente, nisi contradicatur ex aliqua causa rationabili. Secus, si illa sunt explicanda ex mera voluntate ; quia tunc deberent omnes consentire. — Alia sunt quæ pertinent pluribus ut singulis, et tunc debent omnes consentire.)
- Approbare quis non potest quod semel impugnavit.
- Actum impugnans non potest illum approbare, nec se in illo fundare.
- Quod quis in se approbat, in alio reprobare non potest.
Arbitrium
- In arbitrariis, utile est judicem gratiosum habere.
- Arbitrio judicis relinqnitur quod injure definitum non est.
Cf. Communitas.Argumenta. - Argumentum valet de bello ad pestem (pestis enim dicitur bellum inter Deum et Homines).