Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Semper in dubiis benigniora præferenda sunt.
Cf. Æquitas, Dubium, Interpretatio. - Non bis in idem.
- Bona fides non patitur ut bis idem exigatur.
Cf. Fides. - Bona non dicuntur, nisi deducto ære alieno.
- Bona qui non habet, luat in corpore.
- Bonus quilibet præsumitur (Bœhmero tamen placet ut quilibet præsumatur malus donec securitatem dederit contrarii). — Nota vero quod malus semel, semper præsumitur esse malus.
- Bonus quis præsumitur, qui de bono genere natus est.
Cf. Præsumptio.
C
- Casus duo quando sunt æquiparati in jure, dispositum in uno censetur dispositum in alio.
- Causa causæ, est causa causati.
- Causa secunda nihil potest, nisi quatenus vim et robur capit a prima.
- Eum qui certus est, certiorari ulterius non oportet.
- Charitas bene ordinata incipit a seipso. — Quod ampliant in tantum, ut quis ex ordinata charitate magis amet se in ungue pedis quam advesarium in vertice capitis ; quia quis magis sibi quam alteri providere debet. — Unde dolo facere non videtur, qui se plus alio diligit.