Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Factum a judice quod ad officiam ejus non pertinet, ratum non est.
Cf. Competens, Judex.Omnes. - Quod omnes tangit, ab omnibus debet comprobari.
- Cujus effectus omnibus prodest, ejus et partes ad omnes pertinent.
- Illud dicuntur omnes facere, quod facit major pars.
Cf. Approhatio, Communitas, Pars.Onus. - Onus qui sentit, debet sentire etiam commodum. (Et contra). — Rationi enim congruit ut succedat in onere qui substituitur in honore. — Unde :
« Commoda qui sentis, jungas onus emolumentis. » - Non est ferendus qui lucrum amplectitur, onus autem subire recusat (itemque qui non sentit onus, non sentiat commodum).
- Onus adjectum rei, facit ut res transeat cum illo. — Nam res transit cum suo onere, ad quemcumque vadat.
Cf. Commodum, Culpa. - Culpa in opere, dolus inanimo, opinio in qualitate præfertur veritati.
- Opposita juxta se posita, magis elucescunt.