Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Ex quo actor non probavit clare, debet reus absolvi (et sic in re dubia, fertur certa sententia ). — Nam reus in judicio pugnat pro libertate (unde debitor, dicitur cliens creditoris).
- Deliberatoriæ dantur reo, sed non actori (quia actor certus debet esse ad judicium provocandum).
- Favorabiliores sunt rei quam actores (unde si quid actori licet, multo magis reo).
Cf. Accusatio, Actio, Obscura.
S
- Satisfactum est, qualitercumque satisfiat.
- Utilius scandalum nasci permittitur, quam veritas relinquatur. — Et tamen dicitur :
« Est verum vitæ, doctrinæ, justitiæque ;
Primum semper habe, duo propter scandala linque. »Scire. - Scire quilibet præsumitur, quod publice scitur. — Quia publica vox et fama inducit scientiam.
- Scire, et scire debere, paria sunt. — Item : scire, et negligere scire, paria sunt. — Eodem modo, alibi : paria sunt scire, vel scire posse.
- Culpa caret qui scit, sed prohibere non potest.
Cf. Denuntiatio, Ignorantia, Impedimentum, Injuria, Lex, Præsumptio, Publica.