Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
- Voluntarium a principio, ex post facto efficitur necessarium (si te obligaveris). — Aut aliter : Quæ ab initio sunt voluntatis, ex post facto sunt necessitatis. (Cf. Conventio, Pactum.)
- Voluntas in mente retenta, nihil operatur.
- Nemo eam sibi legem potest dicere ut a priori voluntate ei recedere non liceat (scil. in legatis). — Nam voluntas ultima, deambulatoria est usque ad mortem.
- Voluntas facto magis, quam verbis declaratur. — Facta enim sunt potiora verbis.
- Voluntas contrahentium præsumitur esse conformis dispositioni juris communis.
- Voluntas coacta, voluntas est. (Cf. Metus, Timor.)
- Voluntas et propositum, distinguunt omne factum.
Cf. Consensus, Factum, Furiosus, Impossibile, Interpretatio, Protestatio, Ratio, Velle, Verba, etc. - Sine ulla conditione adimpleri debent, quæ Deo voventur.
- Vox unius, vox nullius.
Cf. Verba, Expressum.
Voluntas.