Page:Cicéron, Démosthène - Catilinaires, Philippiques, traduction Olivet, 1812.djvu/134

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

l’q TnOISIÉME iH homlnes Galli ex civilate malè pacati, qiiffi gens una restât, quse populo Romano bellum facere et posse , et non nolie videatur, spem imperil et rerum amplissimarum ultrô sibi à patriciis hominibus oblatam négligèrent, vestramque salutem suis opibus anteponerent : id nonne divinitùs lactum esse putatis ? prœsertim qui nos non pugnando, sed tacendo superare potuerunt ? X. Quamobrem , Quirîles , quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio décréta est , celebratote illos dies cum conjugibus ac liberis veslris. Nam multi sœpè honores Diis immortalibus justi habiti sunt , ac debiti, sed profectô justiores nunquam. Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu, et erepti sine cœde, sine sanguine , sine exercilu, sine dimicatione. Togati, me uno togato duce , et imperatore, vicisiîs. . Etenim récordamini , Quirifes , omnés civiles dissensiones , ncque solùm eas, quas audistis , sed et bas , quas vosmetipsi ineministis , et "vidîstis. L. Sylia P. Sulpicium oppressit : ex urbe eiecit G. Marium, cusfodem hujus urbis : multosque fortes vires partim ejccit ex civilate, partim interemit. Cn. Octavius, Consul, armis ex urbe collegam suum expulit : omnis hic locus acervis corporum, et Civium sanguine redundavit. Superavit posteà Cinna cum Mario : tura vero , clarissimis viris