Aller au contenu

Page:Cicéron - Œuvres complètes - Panckoucke 1830, t.9.djvu/390

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

PRO M’. FONTEIO.

ORATIO DUODECIMA.

(Desunt permulta.)

I.... Uportuisse ; anita dissolvit, utomnesalii dissolverunt ? Nam ita ego défendo M’. Fonteium, judices, itaque contendo, post legem Valeriam latam, à M’. Fonteio quaestore usque ad T. Crispinum quaestorem, a/iter neminem solvisse ; hune omnium superiorum, hujus autem omnes, qui postea fuerint, auctoritatem dico secutos. Quid accusas ? quid reprehendis ? Nam quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait ab Hirtuleio institutas, Fonteii officium desiderat, non possum existimare, utrum ipse erret, an vos in errorem ducere velit. Quaero enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata esse nostra causa, si, qua in re abs te M’. Fonteius accusatur, auctorem habet eum, quem tu maxime laudas, Hirtuleium ; qua in reautem laudasHirtuleium, Fonteius idem fecisse reperitur ? Reprehendis solutionis genus : eodem modo Hirtuleium dissolvisse publica e tabulae coarguunt. Laudas illum, quod dodrantarias ta