CCCIX. — 19 Juin 1643. 687
ponere differentiam inter materiam iftam fubtilem & corpora terreftria,quàmquod confier particulis multo minoribus, & quae fibi mutuo non adhaerentes celer- rime femper mouentur ; vnde fit vt, tranfeundo per 5 corporum terreftrium meatus, &: in particulas ex quibus corpora ifta componuntur impingendo, fsepe illas concutiant, vel etiam ab inuicem feparent, ac quafdam fecum abripiant.
Atque illae, quse fie a materiâ fubtili abripiuntur,
10 componunt Aerem, Spiritus & Flammam. Magna autem difFerentia eft inter aerem e^ flammam, in eo quod particulae terreflres, quae flammam componunt, multo celerius agantur quàm illae quae aerem confiant. Sed fpiritus funt quid médium inter vtrumque ; maior
i5 enim in ipfis agitatio elTe intelligitur, quam in aère quieto &. quàm in flammâ. Et quoniam a motu tardo ad velociorem tranfitur per infinita média, omne cor- pus conflans ex particulis terreflribus, materiâ fubtili innatantibus, & magis agitatis quàm quae aerem com-
20 ponunt, fed minus quàm quae flammam, Spiritus dici potefl.
Quod autem fint multi taies fpiritus in humano corpore, facile demonflratur. Nam, primo, in ventri- culo fit ciborum folutio ope caloris ; calor autem ni-
25 hil aliud efl, quàm agitatio particularum materiae maior folito, vt in Meteoris explicui% et fpiritus fiunt ex illis particulis corporum terreftrium, quae omnium facillime foluuntur. Ac proinde necelîe eft multos fpi- ritus, ex cibis in ventriculo contentis, fimul cum chylo
3o in venas tranfire. qui Spiritus dicuntur Naturales.
a. Page 162,
�� �