Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, IV.djvu/475

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

H. 8. s?. CDXLII. — Juillet 1646. 461

��« Artic. 11g part. 3. »

« Difficultas est circa motum et locum fixae in Planetam et Cometam » degencrantis ; etenim, quando sidus arripitur ab alio vortice, deberet » potius arreptum illud sidus remanere in circumferentia vorticis arri- » pientis, quam vlterius progredi, quia materia cœlestis in extremitatibus » velocius mota, quam in alijs locis, vsque ad certum terminum débet » corpora vorticem ingredientia arcere. »

« Si dicatur illud sidus vsque ad certum ter r, -'*"um per motum sibi pro- » prium, aut quouis alio modo ci imp« j5 Um, impelli, esto ; sed sempcr » débet | post aliquod tcmpus repelli ad dictam circumferentiam vorticis » abripientis, vitra quam non poiesl amplius reccdere, quia circum tene- » tur ab alijs vorticibus contiguis. Ea est enim lex naturae, corpora sci- » licet maiora et grauiora, circa aliquod centrum se moueniia, longius à » centro sui motus recedere, quam leuiora ; si res ita se habet, nunquam » videre debcmus Planetas, sed semper Cometas, aut saltcm Planetoe • omnes deberent esse in eadem cxtremitatc vorticis, à quo fuere primiîm » abrepti, vt et Cometœ. »

« Non igitur deberet Planeta ingredi alium vorticem, et quando quo- » uis modo ingressus est, deberet eijci in locis vbi materia illius vorticis » minus est agitata, scilicct versus Saturnum in nostro vortice ; sicut » enim aquac currentes, si sinunt aliquod corpus heterogeneum ingredi » suum alueum, reijciunt illud postea ad loca, vbi aqua minus moue- » tur, cuiuscunque haec corpora sint soliditatis, magnitudinis et tigurs, » ita, etc. »

« Nec satisfacit responsio in scqucntibus adducta*, posse aliquod » nempe sidus esse minus aptum ad motus imprcssos retinendos, quam » istiusmodi globulos secundi elementi, si, verbi gratia, materia istius ■ sideris extenderctur vt nia, aut auri folia. »

i Constat enim ex ante dictis b astra esse solida, quia receptum lumen » remittunt ; constat esse rotunda ; constat fixant non posse suum vorti- » cem amittere, nisi incrustatam, vt ita loquar, multis maculis, quae sunt » solida corpora reuerberantia lucem; ideoque grauia, solida, et perma- » gna sunt astra ; et maior vel minor in eis grauitas, soliditas, extensio, » causa tantum esse potest, cur tardius vel citius pelluntur ad extrema » vorticis in quo sunt inuoluta; sed non impediet ne tandem aliquando » ad illa perueniant, materia primi et secundi elementi pedetentim et con- » tinuo iunctis viribus dicta astra pellente : non enim est imaginabilis illa » multis interuallis separata Planetarum libratio, et vellem exemplum » aliquod simile in rerum natura videre. »

« Sicut enim videmus in exemplis art. 122 allatis, auri vel plumbi mas-

a. Art. 121 et sqq.

b Art. 1 10 et 1 18 part. 3.

�� �