Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/178

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

164 Correspondance.

a quà illa decipiatur; quam si non suppeditaret corpus, non ageret îequaliter et juxta leges suas universales, esseique in Deo defectus constantiœ, quod ' illud non permitteret aequaliter agere, cùm œquales agcndi modi et leges adsint'.

P. 480 : NuUâ cum profundilate spectatur. . .

Ut Mathcmatici superficiem concipiunt, quse constat ex multis lineis sine profunditatc : sic vocamus, exempli gratià, hos asseres pianos, cùm nullam in ils profunditatem spectamus.

P. 481 : quorum extremitates sunt simul. . . ^

[0]. — Hœc non dicuntur secundùm rei veritatem, nam sic una solùm est extremitas, qufe utriusque est communis, sed secundùm vulgarem dicendi modum, quo in Scholis ea dicuntur contigua, quo- rum extremitates sunt simul. Si igitur extremitates sint simul, seu, ut nos dicimus, si sit una extremitas utriusque, an tum sunt contigua aut continua? Videntur continua, cùm nihil amplius ad continuum requiri posst videatur, quàm ut duo corpora eamdem extremitatem habeant. Si autem sint continua, quomodo erunt contigua? an ea quibus interjacet aliud corpus ? At ea ne talia quidem sunt.

R. — Quomodo alii ea définiant, mihi perinde est; ego voco ea continua, cùm superficies duorum corporum sibi immédiate ita junctie sunt, ut ambo uno et eodem motu moveantur aut ambo simul quiescant ; qute autem aliter se habent contigua sunt.

Ad Médit. V, p. 12S : quia suiniis assueti...

[0]. — Sed an recte? an ergo essentia est ante existentiam, et Deus producendo res nihil produxit nisi existentiam ?

R. — Recte nos illa duo cogitatione nostrâ separamus, quia con- cipere possumus < essentiam >* sine actuali existentià, ut rosam in hieme ; sed tamen reipsâ separari non possunt, ut soient dis- tingui, quia essentia ante existentiam non fuit, cùm existentià nihil sit aliud quàm essentia existens, ut proinde unum altero non priusL nec ab eo diversum aut distinctum.

r. quod] quo [MS.). — 2. adsint] ên/aTa é'v, otTtTÔjiEva ai, (Lv ajia, i«^t\'t,i adsunt [Ib.]. — 3. Cf. AriSTOTE, Se, Jiv |iy,3cv (j.ETa;ù iruYYevé; . — •

Phjrs., 1. VI : Suve/îri |xév, ùv Ta 4. < essentiam > manque [MS.).

�� �