Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/188

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

174 Correspondance.

aut ad minimum œque solidi, et sic celerius illis moventur. 2° Hi globuli moventur longe celerius quàm ipsa corpora terrestria; sunt enim minora, et ipsa terra est magnum corpus muitis cavitatibus porisque constans, quod ideo facile motum perdit aliique corpori communicat, sic ut tam celeriter moveri non possit quàm hi glo- buli ; et sic hi globuli terrestribus corporibus celerius moti ca de- trudunt et gravia faciunt.

Art. 27 : iit x’quipondio consistere...

Ita consistit universum totum in fequipondio. Scd hoc difTîcil- limum conceptu est, quia mathematicum et mechanicum est ; nos autem machinas non satis assucti sunius considerare, et hinc omnis fcre error in philosophiù exorsus est. Licet tamen illam conspi- rationem videre in vento vcl aère vesica.’ immisso, qui similiter conspirât ad vesicam inflandam motusque in cà producendos, et tanquam in œquipondio consistit, etiamsi diversis motibus ejus partes agitentur.

Art. 33 : in tria prœcipua gênera.

[0]. — Sed unde constant hœc tria gênera nobis ?

R. — Per ratiocinationem et deinccps etiam per experientiam, quae rationem confirmât ; videnius enim omnia terrestria corpora ex illis figuris constare : aqua enim constat oblongis, oleum ra- mosis, etc.

Art. 120 : supra aliud oblique ducilur...

[0]. — Sed et tum secundùm lineam rectam sibi inviceni occur- runt, quamvis solùm quoad aliam partem ; et quas est ratio, quo- modo duo corpora juxta se quiescentia tam firmiter sibi adhaereant, cùm utrumque facile moveri et sic separari possit?

R. — Cùm ducuntur et moventur secundùm lineas rectas, non impelluntur globuli secundi elementi inter illa intercepti ; cùm ergo oblique moventur et hinc indc (scilicet 5, sic enim primo movetur vitrum celerrinie hinc inde, cùm calet, deindc remissius cùm fri- gere incipit, et deniquc quiescit cùm friget), possunt expellere illos globules et sic sibi invicem jungi, et ita unum corpus contlnuum efficere ; quid autem corpus continuum et immobile efficiat pritter quietem, concipi non potest.