Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/191

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

DXIV. — i6 Avril 1648. 177

haurienda est ex Algebrâ. Sed vix hîc possumus nos expedirc sine praiceptore, nisi velimus presso pede sequi auctoris vestigia in Geometrià nobis exhibità, ut sic ad ipsam aptitudinem qua.>vis resolvendi et inveniendi perveniamus, ut Gallus quidam Parisiis fecit. Et sic Matheseos studio opus est ad nova invenienda, tum in Mathcsi, tum in Philosophiâ. Ad ea autem quœ auctor in Philoso- phià scripsit intelligenda, Mathesi non opus est, nisi forte pauca quaedam in Dioptricà, qua; mathematica sunt, excipias. Quœstioncs autem simplicissimœ, in quibus auctor nos exerceri vult, sunt natura trianguli ejusque proprietates et similia quœ considerari debent et perpendi. Assuefacit autem Mathesis ingenium veritati agnoscendce, quia in Mathesi reperiuntur recta ratiocinia, quœ nuliibi invenias alibi. Et proinde ille qui semel assuefecerit ingenium suum ratioci- niis mathematicis, habebit etiam illud aptum ad investigandas alias vcritates, cùm sit ratiocinatio ubique una et eadem. Quod autem < sunt > ' quidam in Mathesi ingeniosi, qui tamen in physicis rébus et similibus infeliciores sunt, non contingit ex defectu ratiocinii, sed inde quod mathesin tractarint non ratiocinando sed imaginando, et omnia egerint per imaginationem ; quiie cùm in Physicâ locum non habeat, hinc contingit, quod adeo in Physicâ sint infelices. Tum etiam assuefacit Mathesis ingenium ad dignoscendum quœnam ratiocinationes sint verœ et demonstrativa^, quœnam probabiles et falsa;. Nam si quis in eà solùm probabilibus nitatur, decipietur et deducetur in absurdum, et sic videbit demonstrationem non pro- cédera ex probabilibus, quic hîc falsis a;quipolIent, sed ex solùm certis. Philosophi autem cùm hoc non fecerint, non possunt un- quam dignoscere demonstrationes in Philosophicis et Physicis ab argumentis probabilibus, ideoque semper fere probabilibus certant, quia etiam non credunt in realibus scientiis demonstrationes locum habere posse. Et hinc Sceptici, etc., crediderunt Dei existentiam demonstrari non posse, et multi adhuc illam pro indemonstrabili habent,.cùm contra maxime demonstrabilis sit, et firmius (ut et omnes veritates metaphysicœ) demonstrari possit demonstratio- nibus mathematicis. Si enim apud Mathematicos in dubium revo- careutur omnia illa, quas in dubium revocavit auctor in Meta- physicis, nulla cette mathematica demonstratio dari posset, cum nihilominus. Metaphysicas auctor tum dederit. Ergo hie illis ccr- tiores sunt. Et auctor ubique conatus est adhibere demonstrationes mathematicas (ut vulgo vocantur) in suâ philosophiâ, quamvis cœ ab illis, qui Mathesi assucti non sunt, ita capi non possint.

I . < sunt > manque dans le MS.

Correspondance. V. a3

�� �