Aller au contenu

Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/297

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

î5l-252.

��Pars Quarta.

��IO

��i5

��20

��25

��3o

��267

��fuffocaret ; nec non etiam ad ejufdem flammae vim fie frangendam & obtundendam, ut nullas ampliùs olei vel ellychnii particulas, fi quae adhuc refiduae erant, poflent inflammare. Quo fiebat, ut materia primi elementi, fola ibi remanens, & tanquam in exiguâ quâdam ftellâ celerrimè femper gyrans, undique à fe repelleret globulos fecundi, quibus folis, inter parti- culas circumpofitse fuliginis, tranfitus adhuc patebat, ficque lumen per totum conditorium diffunderet : exi- guum quidem & fubobfcurum, fed quod externi aëris motu, cùm locus aperiretur, facile vires poffet refu- mere, ac fuligine difeuffâ lucernam ardentem exhibere.

Nunc veniamus ad eos ignis effedus, qui nondum ex modis quibus oritur & confervatur, potuerunt agnofei. Quippe jam exdi&is patet, quomodo luceat, quomodo calefaciat, quomodo corpora omnia, quibus alitur, in multas particulas diffolvat; nec non etiam, quomodo ex iftis corporibus primo loco maxime te- nues & lubriese, deinde aliae non quidem forte prio- ribus crafliores , fed magis ramofae atque implexae particulse egrediantur, ese feilicet quae, caminorum pa- rietibus adheerentes, fuliginem componunt; folseque omnium craflifîimas in cineres remaneant. Sed fupereil ut breviter oftendamus, quo pado | ejufdem ignis vi, quidam ex corporibus quibus non alitur, liquefeunt & bulliunt, alia ficcantur & durefeunt, alia exhalan- tur, alia in calcem, alia in vitrum convertuntur.

Corpora omnia dura, conflata ex particulis, quae non multo difiiciliùs unae quàm aliae à vicinis fuis feparan- tur, & aliquâ ignis vi poflunt disjungi, dum iflam vim patiuntur, liquefeunt. Nihil enim aliud eft liquidum

��cxvn.

De reliquis ignis effeâibus.

��CXVIII. Quœnam corpora Mi admota liquefeant & bulliant.

�� �