Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/352

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

} 22 PRINCIPIORUM PhILOSOPHLE 3o3-3o4-

i&ûs vibratio ad retinam ufque perveniat, hoc ipfo videbit plurimas fcintillas luminis fulgurantis, quod lumen extra ejus oculum non erit. Atque fi quis aurem fuam digito obturet, tremulum quoddam murmur audiet, quod à folo motu aèris in eâ incluû procedet. 5 Denique fsepe advertimus çalorem, aliafve fenfiles qualitates, quatenus funt in objedis, nec non etiam formas rerum pure materialium, ut, ex. gr., formam ignis, à motu locali quorundam corporum oriri, atque ipfas deinde alios motus locales in aliis corporibus io efiicere. Et optimècomprehendimus quo pa&o à varia magnitudine, figura & motu particularum unius cor- poris, varii motus locales in alio corpore excitentur; nullo autem modo pofiumus intelligere, quo paéto ab iifdem (magnitudine fcilicet, figura & motu) aliquid o aliud producatur, omnino diverfae ab ipfis naturae, quales funt illae formas fubftantiales & qualitates reaies, quas in rébus efife multi fuppo|nunt; nec etiam quo pafto poftea iftae qualitates autformae vim habeant in aliis corporibus motus locales excitandi. Quae cùm 20 ita fint, & fciamus eam efle animae noftrae naturam, ut diverfi motus locales fufficiant ad omnes fenfus in eâ excitandos ; experiamurque illos reipfâ varios fenfus in eâ excitare, non autem deprehendamus quicquam aliud, praeter ejufmodi motus, à fenfuum externorum 25 organis ad cerebrum tranfire : omnino concludendum eft, non etiam à nobis animadverti, ea, quae in objedis externis, luminis, coloris, odoris, faporis, foni, ca- lons, frigoris & aliarum tadilium qualitatum, vel etiam formarum fubftantialium, nominibus indigita- 3o mus, quicquam aliud effe quàm iftorum objedorum

�� �