Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/516

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

1 1 8 Epistola i 7 j-i 7 5.

ab iis qui | caufam examinant, non tamen ita facile quilibet pofïit ea omnibus demonftrare : certum eft illum, qui poteft atque audet, quique non eft in ullo publico munere conftitutus, re6te facere, fi talem reum accufet, ac etiam non pofle honefte non accu- 5 fare, fi fuerit ab ipfo laceffitus & atrocibus calumniis lsefus, ne vel pufillanimis effe, vel ea quae pertinent ad publicam utilitatem & propriam exiftimationem negli- gere videatur. Excepi autem illos qui muneribus pu- blicis funguntur, non quôd nulli ex ipfis poffint alios 10 accufare, aliqui enim ex officio ad id coguntur; fed quia illis, quorum officium nihil taie exigit, minus honeftum eft quàm privatis. Cavere enim debent, ne cùm judices eue non pofïunt, videantur authoritate fui muneris abutî velle ad alicujus innocentiam op- i5 pri|mendam. Quippe privati periculo fuo accufant, & nifi omnia quae dixerint fint vera, vel faltem nifi juftas caufas habuerint ea putandi effe vera, ut calum- niatores puniuntur ; fed in authoritate conftituti, faepe impuniùs nocent. At certe, ex illis omnibus 20 qui publicum aliquod munus fuftinent, nullis eft magis indecorum alios accufare, quàm Conciona- toribus, ProfefToribus Theologiœ, atque Ecclefiarum Paftoribus : cùm enim, ratione muneris fui, pro viris fupra caeteros piis, dodis & charitatis zelo arden- 25 tibus habeantur, magno prsejudicio gravant caufam quam impugnant; &, fi velint mali efle, multas ha- bcnt occafiones ad impune calumniandum. Scd quam- vis forte nonnunquam illis concederetur ut alios accufarent, injuriafque fibi fadas ulcifccrcntur, & 3o privata odia exercèrent : | nunquam tamen profeciô

�� �