Salmonii Macrini Iuliodunensis Ode in Olivam Ioachimi Bellaii Andensis
Supreme vatum hîc postera quos feret,
Exacta et astas quos tulit hactenus,
Facunde Bellaï, coruscum
Andegavis Ligerique lumen :
Me bellicoso condita Julio,
Illustre cujus nomen habet, tulit
Urbs anserem rauce strepentem
Inter Apollineos olores.
Dulci tuo effers carmine me tamen,
Inter poestas atque aliquem facis,
De musca avens barrhum videri :
Metior at modulo meo me,
Dixere multi Pictona quem prius :
Malim sed Andes sint mihi patria,
Urbs urbium quòd nostra prorsus
In medio sita sit duarum.
De judicatum sic et Horatio :
Lucanus, anceps, esset an Appulus,
Utrumque sub finem colonus
Cum Venusinus agros araret.
Te propter atqui hinc Andegavus ferar,
Excîtus auras flatibus ut tuas
Sublime cantem, prosperoque
Sydera celsa petam volatu.