Page:Essai sur l’histoire du droit français au moyen âge, 1846, tome 2.djvu/260

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
Cette page n’a pas encore été corrigée


246 STATUTS MUNICIPAUX


STATUTS MUNICIPAUX
DE LA
VILLE DE SALON
(1293.)

In nomine Domini nostri Jesus-Christi, amen.

Anno a nativitate ejusdem millesimo trecentesimo sexagesimo quinto et die prima mensis januarii, reverendo in Christo patre et domino domino Guillelmo dei gratia sanctæ Arelatensis ecclesiæ archiepiscopo et principe præsidente et domino Castri Salonis existente ; ex hujus publici instrumenti tenore pateat universis quod cum de mandato curiæ Salonis facta fuerit præconisatio, prout hactenus est fieri consuetum in loco Salonis, per Rostagnum Sabateri præconem publicum dictæ curiæ Salonis, quæ in effectu continebat quod omnis persona cujuscumque conditionis existat quæ voluerit audire legere seu publicari statuta municipalia dictæ curiæ et castri Salonis quæ singulis annis, hac presente die, sunt publicari consueta, quod hac præsente die quæ est festum Circumcisionis Domini, post prandium veniret in dicta curia, ibidem publicationem dictorum statutorum auditura, cujusquidem præconisationis tenor inferius est insertus.

Hinc est quod, hac presente die, existentes in curia Salonis nobiles et circumspecti viri dominus Joannes Issautarii bacalarius in legibus, judex Salonis, Joannes de Chamayraco Vice officialis Arelatensis diocesis et clavarius Salonis et Gaucherius Cavalerii domicellus, locum tenens nobilis Joannis Deluii vicarii Salonis, in dicta curia Salonis pro tribunali sedentibus ; præsente etiam ibidem magno populo ad prædicta ut supra dictum est voce præconis congregato, de mandato dictorum dominorum officialium et in eorum præsentia ac etiam in præsentia et audientia dictarum personarum ibidem præsentium, dicta statuta municipalia Salonis de verbo ad verbum lecta et publicata fuerunt in lingua materna per me notarium infra scriptum, quorum quidem statutorum series sive tenor inferius est insertus ; tenor vero dictæ