Aller au contenu

Page:Essai sur l’histoire du droit français au moyen âge, 1846, tome 2.djvu/265

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

DE LA VILLE DE SALON. 251

Panatarii non lucrentur in sextario nisi tantum quatuor denarios et sursus transgredientes puniantur in duobus solidis et sex denariis; et si panem bene coqui non fecerint, panem amittant; nec panatarii moveant se de locis suis pro pane vendendo et longius porrigendo; et quotiens se moverunt, dent tres denarios pro pœna. Eamdem pœnam incurrant qua denarios abstulerunt pueris volentibus emere panem; si vero fornerius in culpa fuerit, quominus panis bene coctus fuerit, estimationem panis curiæ solvat pro pœna et nihilominus restituat damnum passo.

Item, statuimus quod nullus Judeus, meretrix vel leprosus, panem, pisces, carnes seu fructus quoscumque tangere præsumat nisi solum ea quæ emerit. Vendentes autem prædicta vel aliquid eorum, si contrarium patientur fieri, in sex denarios puniantur, et ementes quæ tetigerunt emere compellantur.

Mensuram bladi vel vini nullus teneat ad vendendum cum ea, nisi talem qualis fuerit in curia mostra et cum sigillo curiæ consignata.

Bannum bladi non extrahatur cuicumque statutum fuerit. Si quis fregit, bladum perdat; si vero, nomine alicujus extranei vel pro ipso, aliquis de castro Salonis hoc fregerit, bladum perdat et in decem solidos puniatur pro qualibet saumata.

Molendinarii nisi sextam decimam tantum partem, ratione molturæ, non accipiant.

Bannum cuniculorum si quis fregerit, triginta solidos dabit, et si de die vel de nocte cum canibus vel furone venando in deffenso inventus fuerit, bannum fregisse judicetur, nisi in eo deffenso sit via publica per quam repertus fuerit iter agens; el qui pro furto cuniculorum condemnatus per curiam nostram fuerit, nullo tempore audeat tenere furonem; el si contra fecerit, in viginti solidos puniatur.

Furonem nullus tenere audeat nisi tempore venationis; et si hoc fecerit, decem solidos dabit pro pœna, nisi a nostra curia habita licentia et obtenta.

Item, nullus adducat extraneum venatorem, in tempore venationis, in castro Salonis, cum furone; et quicumque contra fecerit in quinque solidos puniatur.

Cannam et libram et cartale olei et eyminam et scandalum vini et alias mensuras nullus teneat nisi illa, quæ nostra curia habuerit vel assignaverit; et si hoc fecerit, decem solidos dabit pro pœna et