Aller au contenu

Page:Euclide - Les Œuvres, Peyrard, 1814, I.djvu/20

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

�X1V PRZEFATIO. opera. Quapropter, contuli manuscriptum rgo cum editione Oxoniæ, exaravique lectiones variantesin margine operi impressi, His perfectis, ad variantes lectiones margini appositas sedulus attendi, et aliis manuscriptis accersitis, hanc aut illam lectionem variantem in editionem parisiensem admisi, vel ab eà rejeci. Manuscriptum 190 potiorem habui, quotiescumque nulla mihi fuit ratio cur banc aut illam lecüonem præferrem. Textrm grocum sic constitutum in latinum converti, et quæcunque ex variantibus quas admiseraui lectionibus, mutari fuit opportunum, haec in versione gallicà mutata sunt. Mea latina versio ad verbum textui graeco congruit, nisi quid peculiare me coegerit ut secus facerem. Nonnulli in meà versione occurrent forte hellenismi, aut saltem quaedam locutiones a quibus lingua latina abhorrere videtur. Illas quidem vitare potuissem ; sed mea versio cum textu graeco minus fuisset consentanea. De meà convertendi ratione, viros in græcà latinâque linguâ versatissimos consului. D. Delambre, secretarius perpetuus classis scientiarum physicarum et mathematicarum Insutuu imperialis Francie, necnon Universitatis imperialis quzestor, meam versionem dignatus est perpendere, et utilia mihi dare consilia. Hanc cà de re ad me scripsit epistolam ; Parisiis, 20 februarii 1813. Cum voluptate legimus sex prima folia tui Euclidis trilinguis. Tui commissarii desiderium enuntiaverant videndi editum Enelidis textum grecum expurgatum omnibus mendis quas castigavisti manuscriptorum ope, et locupletatum omnibus incrementis quz tibi suppeditaverunt manuscripti : mox eorum omniumque doctorum explebis desiderium. Multum probo quod constitutum habuisti reddere versionem latinam tam consentaneam quam utraque lingua ferre potest. Gracis erant duz vieindicandorum casuum obliquorum, terminatio scilleet et articulus ; quando una earum dnarum rationum eos deficiebat, quod sepe in geometrià contingit, articulus satis erat ad omnem tollendam dubitationem.

�PRÉFACE. </