Aller au contenu

Page:Fatio de Duillier - De la cause de la pesanteur.djvu/49

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

per poros eius ad partes omnes interiores facile penetrat, eosque ad Centrum usque dealbat. Sed et aqua pluvialis, in Sphaera vel auria vel plunbea vehementer compressa, permeat Poros Metalli, et per sphaeram adhuc integram, et fissuris omnino vacantem, percolatur, et undique excedat. ut ex Testibus occulatis et fide dignis audivi. Quinimo tanta est Pororum copia in Auro, ut actio Magnetis in Ferrum, pet Aurum interpositum, liberrimè et absque diminutione sensibili propagetur. Aurum vero ex particulis maioribus, et has ex minoribus constare credendum est, et liquores jam dictos interstitia maiorum permeare, et magnetis effluvia per ea quoque minorum transire. Si proportio particularium utriusque generis ad ipsorum interstitia assumatur eadem quae est arenae ad eius loca Vacua, hoc est ea quae est numeri 4 ad num. 6 Vacuum in Auro erit ad eius materiam ut quinque ad duo circiter, et Vacuum in Aqua ad eius Materiam ut 65 ad 1. Et tamen partes aquae ita contextuntur inter se ut per compressionem cendensari nequeant. Porro cum Aër in nostris Regionibus, sit nongendis vicibus levior quam Aqua; eius Materia solida vix implebit partem, quinquagesimam Millesimam Spatii per quod dilatatur. In Regionibus autem superioribus adhuc rarior ac rarior in infinitum. * * *

Haec est corporum Raritas minima quam fingere licet; at maximam definire pet difficile est. Si quis enim Hypothesin excogitaverit qua corpus Aquae tam rarum esse possit, ut partibus suis solidis vix impleat partem sexagesimam magnitudinis suae, et tamen compressioni minimè cedat, hic facile intelliget, quomodo Aurum aeque rarum esse possit atque Aquam esse probavimus et quomodo raritas Aquae et Aëris augeatur in eadem ratione: Sed et Raritatem Auri et corporum omnium pro lubitu augebit. Certe Raritas Aquae per vulgares Hypotheses explicari nequit. Confugiendum est ad mirabilem aliquam et valde artificiosam particularum texturam, qua corpora omnia more retium effluviis Magneticis et radiis lucis quaqua versum pateant ac transitum liberrimum praebeant. Et per talem Hypothesin potest Raritas corporum pro lubitu augeri. Salia inter congelandum Figuras inducunt regulares, et eorum aliqua, ut Nitrum et Sal Ammonicum in ramos semper abeunt. Quidni prima rerum omnium Semina, vi Naturae, in figuras retiformes geometrice coeant.