Page:Festus - De la signification des mots, Savagner, P1.djvu/22

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page a été validée par deux contributeurs.
4 EPISTOLA PAULI.

cundum artem, quædam juxta etymologiam non inconvenienter posita invenietis, et præcipue civitatis vestræ Romuleæ, viarum, portarum, montium, locorum tribuumque vocabula diserta reperietis ; ritus præterea gentilium et consuetudines, varias dictiones quoque poetis et historiographis familiares, quas in suis opusculis frequentius posuere. Quod exiguitatis meæ munusculum si sagax et subtilissimum vestrum ingenium non usquequaque repulerit, tenuitatem meam vita comite ad potiora excitabit. Vale.




__________________