Page:France - Saint Yves.djvu/393

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Yvo fortis sicut leo
Regalibus servulis
Solus aufert cum trophæo,
Palefredum præsulis.
 
Pater, Proles et Spiritus
Nos per Yvonis merita,
Ad coeli ducant aditus
Indulgendo demerita. Amen.


IX.

Non parta solo sanguine
Ornat beatos purpura ;
Sunt incruenta quae suos
Habent triumphos prælia.

Non Yvo flammas non cruces
Non sensit unctos pectines,
Crudelis et durus sibi
Se morte lenta conficit.
 
Si lictor illi defuit,
Si vincla, fastes ungula,
Parata pro Christo mori,
Hoc supplet omne charitas.