Page:Henri IV - Lettres Missives - Tome1.djvu/594

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

et incorruptam ad posteros transmittant, tum vero maxime interest eorum quos eo usque dignitatis evexit Dominus, ut ipsos veluti tutores et fautores suarum Ecclesiarum constituerit, quales sunt principes et respublicas quas his temporibus excitavit ad conservandam et propagandam hominis sui gloriam.

At vero, ut summus ille noster Rex et sacerdos petit, ut unum simus, sic decebat, quotquot ad eum gradum inter Christianas gentes extulit, in firmam vereque christianam concordiam ut coirent, quo, viribus conjunctis, veri Dei cultum proveherent, et portenti illius Romani nefa ios impetus retunderint ; dolendum tamen est, Viri Amplissimi et Prudentissimi, quantumvis multo labore, opera et studio tentatum sit huc usque, ut omnium nostrorum qui superstitionibus romanis, Evange1ii luce, liberati sumus, in doctrina consensus