Page:Henri IV - Lettres Missives - Tome1.djvu/600

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

peragendum quod nobis Deus imposuit in suorum defensione munus, reverteremur !

Fuit et alia ratio, quæ nos ad eam peregrinationem obeundam, etiam currentes excitaret. Dolebamus enim et vehementer angebamur, cum videremus eorum animos, quos mutuis operis in eodem Christi agro encolendo incumbere oportebat, exulcerari in dies, ac mutuis odiis inter se sævire, ut potius de privatis inimicitiis exercendis, quam de promovenda vera pietatis doctrina cogitarent. Sed illud maxime fuit deplorandum, quod in tanto et tam diuturno incendio, multi in fovendo igne, pauci in extinguendo, operam navarint egregiam.

Nam quid non moliti sunt Pontifices ut incendium illud latius serperet ? Quo in rerum discrimine enituit imprimis Serenitatis vestræ virtus eximia et zelus christiano principe dignissimus, cujus intercessione istæ flammæ aliquantum restinctæ fuere, cœperuntque multi viri boni et cordati sperare melius de christianæ reipublicæ religione. Neque dubitavit quisquam, si ad eam causam piam et sanctam relicui quoque christiani principes suas cogitationes contulissent, brevi restitutum iri Ecclesiæ pacem et tranquillitatem. Et ut ad nos revertamur, sic existimabamus nos, cum tot reges et principes conveniremus, de quorum mirifico erga religionem studio vehementique ardore tam multa et præclara intellexissemus, effecturos ut collatis communi consensu cum iis rationibus, distractos istorum animos componeremus, eamque simul viam iniremus, quæ paci et tranquillitati Ecclesiæ esset accommodatissima.

Quem laboris nostri fructum si reportassemus, non desperabamus postea fore, quin facile communes Christi hostes labefactaremus, et quin Christus cito de Antichristo triumpharet. Neque enim erat difficile, quos sejuncti tam vehementer pressimus, eosdem cum animis et voluntatibus conjuncti essemus penitus opprimere.

Sed cum in eam cogitationem toti incumberemus, subortæ in dies novæ difficultates nos a suscepto itinere revocarunt, maximeque hoc temporeres tam publicæ quam privatæ valde renitentem detinent.