Page:Hippocrate - Œuvres complètes, traduction Littré, 1839 volume 1.djvu/561

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
543
éditions et traductions complètes

Ἅπαντα τὰ τοῦ Ἱπποκράτους. Omnia opera Hippocratis. Venetiis in ædibus Aldi et Andreæ Ansulani soceri. Mense Maii, 1526, in-fo.

En tête de cette édition est un petit avis, où François Asulan relève quelques erreurs échappées à Fabius Calvus ; je le transcris ici comme étant une critique suffisante de ce premier travail sur Hippocrate.

Franciscus Asulanus lectori. Salutem.

« Si tua non minus quam mea interesse putas, lector humanissime, ut eorum quæ a me in rempublicam litterariam magno, ut vides, sumptu ac labore fiunt, ratio reddatur ; ne, obsecro, alienum ab officio arbitreris quod hic te admonitum velim, quanti præstet unum diligenter impressum codicem quam duos aliquando, aut etiam me hercle plures manu scriptos habere. Nam longe facilius est unum scriptorem festinabundum, praesertim ab unius duntaxat exemplaris imagine aberrare, quam multos simul homines multorum veterum librorum collatione, non unum tandem exemplar undique absolutum elicere. Quemadmodum argumento esse potest Fabii Calvi immortali certe alioqui digna laude industria, qui, manu scriptum aliquem secutus codicem, librum unius folii Περὶ ὑγρῶν χρήσιος, id est De usu humidorum, et librum Περὶ ἄρθρων, id est De articulis, tredecim folia continentem, omnino præteriit ; et in eo libro qui inscribitur Κῳακαὶ προγνώσεις, id est Coacæ præcognitiones, ad calcem versus, folia idem circiter sex ; et in libro Περὶ τῶν ἐκ κεφαλῇ τρωμάτων, id est De vulneribus capitis, unum fere ; librumque qui græce Μοχλικὸν dicitur, id est De curandis luxatis, bis tanquam diversum transtulit, solo differente principio ; sicut plerumque usu venit ut scriptores simili alicujus paginaæ initio decepti alia aliis valde interdum diversa connectant. Mitto cætera quæ tu inter legendum facile deprehendes, ac duas item additas epistolas, Hippocratis alteram, alteram vero Democriti ; quæ quum ita se habere cognoveris, me quæso tui studiosum, ut facis, ama. Vale. »

On voit que l’éditeur croit devoir faire remarquer au lecteur la