CHARTULARIUM
ABBATIÆ
SANCTI GEORGII REDONENSIS
Qualiter fuit constituta regula monasterii Sancti Georgii.
— Cum omnibus qui recte sapiunt liqueat quia universa
temporalia sine relevacione labuntur, et absque reditu transeunt
atque irreparabiliter pereunt, cunctos in mortali spiritu
viventes summo uti oportet studio quatinus hiis temporalibus
quibus nunc ad modicum fulciuntur, in quantum possibilitas
suppetit, eterna mercentur quibus semper fruantur. Non enim
hominem, qui ad Dei ymaginem eternus est conditus, pereuntibus
inmiti (sic) decet, ne simul pereat ; nec transeuntibus
subici[2], cum transire non possit. Sed sic ea que temporaliter
possidet pro Dei voluntate disponat, ut per hec ad perennia
possidenda convalescat. Nam si terrena indiscrete diligens,