Page:Lampryllos - La Mystification fatale, 1883.djvu/144

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

notamment dans celles de Paris et de Bâle, ce passage est traduit en latin de la manière suivante : Sed unicum solem ejusdem splendorem et ex utroque lucem procedentem. Ceci appartient encore au genre de falsifications par traduction. M. Laemmer prétend que la différence n’existe pas dans la chose in re, mais seulement dans les termes in vocibus, et que cette observation de Zernicavius ne peut tromper que ceux qui ignorent les deux langues de l’original et de la tradu-

    Autor scientiae Ecclesiasticae. Cum vero multae ejusmodi expositiones extent in Codd. Mss. breves aliae, et quasi simplices Paraphrases prolixiores aliae, vix ulla talem observationem adversus Latinos non habet. Neque ipsius symboli antiquum aliquod exemplar, aut recentius, cujus aliqua autoritas censeri possit, hanc additionem Latinorum more factam exhibet, nisi interpolatum manu recenti, ut sunt edita officia ad usum Maronitarum, ex quibus nulla adversus communem usum Orientalium testimonia duci possunt. Occurrunt enim codices aliquot non valde antiqui, sed sinceri, pro ipsis Maronitis scripti, diu postquam ad Ecclesiae Romanae unitatem redierunt, in quibus haec additio desideratur. In Euchologiis Melchitarum Arabicis Symbolum descriptum est, ut vulgo apud Graecos legitur : et in Spiritum sanctum Dominum ; vivificantem ; qui e Patre procedit. Ita quoque in ejusdem Euchologii Melchitarum Arabici editione Fanensi an. 1514. Ut in antiquissimo Syriaco Codice Mediceo Collectionis Canonum. De Nestorianis certum facit consensus codicum illorum qui preces continent, eos sequi pariter Graecam lectionem : ita quoque Coptitae. Nam in Codice qui Theotokia et diversas alias orationes Coptice et Arabice scriptas continet, Symbolum legitur absque additione, ut in aliquot aliis, tam antiquis quam recentioribus exemplaribus.

    Temere igitur omnino Abrahamus Echellensis in Notis ad Praefationem Arabicam Nicaeni Concilii, in editione magna Parisiensi cum aliis ejus de hoc argumento opusculis recusam, scripsit. Symbolum