Page:Langlois - Le couronnement de Louis.djvu/18

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

qui solus filiorum Hildegardae supererat, congregatis sollempniter de toto regno Francorum primoribus, cunctorum consilio, consortem sibi totius regni et imperialis nominis heredem constituit, impositoque capiti ejus diademate, imperatorem et augustum jussit appellari. Susceptum est hoc ejus consilium ab omnibus qui aderant magno cum favore, nam divinitus ei propter regni utilitatem videbatur inspiratum ; auxitque magestatem ejus hoc factum et exteris nationibus non minimum terroris incussit [1]. »

La Chronique de Moissac s’étend davantage sur cette cérémonie : « Et in ipso anno, mense septembri, jam dictus Karolus fecit conventum magnum populi apud Aquis palatium de omni regno vel imperio suo. Et convenerunt episcopi, abbates, comites et senatus Francorum ad imperatorem in Aquis ; et ibidem constituit capitula numero xlvi de causis quae erant necessariae ecclesiae Dei et christiano populo. Post haec habuit consilium cum praefatis episcopis et abbatibus et comitibus et majoribus natu Francorum, ut constituerent filium suum, Ludovicum regem, ymperatorem, qui omnes pariter consenserunt, dicentes hoc dignum esse ; omnique populo placuit, et cum consensu et acclamatione omnium populorum Ludovicum filium suum constituit imperatorem secum, ac per coronam auream tradidit ei imperium, populis acclamantibus et dicentibus : « Vivat imperator Lu-

  1. Vita Caroli Magni , cap. xxx (Pertz, Mon. Germ. hist. in-f° ; Script. II, 459).