Aller au contenu

Page:Lauzun - Le Château de Bonaguil en Agenais, 1897.djvu/135

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
117
DE BONAGUIL

Item legavit et reliquit dictus dominus testator nobili Annas de Ruppefolio, filiæ suæ légitimæ et naturali ex se et dicta quondam nobili Anna de Tornello dum vivebat conjuge sua, uxorique relictas quondam nobilis et potentis viri Joannis de Antino, ultra dotem per dictum dominum testatorem eidem dominæ filiæ suæ constitutam videlicet summam decem librarum turonensium, valente qualibet libra viginti solidos turonensium, semel per heredem suum universalem infra scriptum solvendos et hoc pro omnis juris parte et portione ac actione eidem competenti seu competitura, nunc vel in futurum in bonis et hereditate suis, in quibus quidem decem libris turonensium dictam Agnam de Ruppefolio filiam suam heredem particularem instituit, et illis mediantibus, voluit esse contentam de omnibus aliis bonis et hereditate suis, ita quod nihil aliud in ejusdem bonis et hereditate suâ petere posset seu consequi nisi dictas decem libras turonensium eidem filias suæ salvas rémanentes.

Item legavit et reliquit dictus dominus testator, jure institutionis et hereditariae portionis, nobilibus Isabellæ de Ruppefolio, filiæ suæ naturali et légitimæ ex se et dicta quondam Anna de Tornello, uxori relictæ quondam nobilis et potentis viri Pétri de Durfort, domini dum vivebat de Ruxières, Helenæ de Ruppefolio etiam filiæ suæ naturali et légitimæ, uxorique relictæ quondam nobilis et potentis viri Roberti de Lauzière, et Magdalenæ de Ruppefolio etiam filiæ suæ naturali et légitimæ, uxori nobilis et potentis viri Ludovici de Themines, domini dicti loci, et ultra dotes per dictum dominum testatorem cuilibet earumdem filiarum suarum constitutas, videlicet cuilibet ipsarum trium filiarum summam quinque centum librarum turonensium, computando pro qualibet libra viginti solidos turonensium, semel cuilibet earumdem per heredem suum universalem infra scriptum solvendarum ad voluntatem ipsarum et cujuslibet earumdem, et hoc pro omnis juris parte et portione ac actione ipsis et cuilibet earumdem competenti seu competitura, nunc vel in futurum in bonis et hereditate suis, in quibusquidem quinque centum libras turonensium dictas filias suas heredes particulares instituit, et illis mediantibus, voluit esse contentas de omnibus aliis bonis et hereditate suis, ita quod nihil aliud in ejusdem bonis et hereditate suâ petere possent seu consequi, nisi dictas quinque centum libras turonensium cuique earumdem salvas rémanentes.

Item legavit et dari jussit dictus dominus testator domino Guarino Testuti, presbytero, tantum quantum vivet, victum et vestitum ac summam duodecim librarum turonensium, computando pro qualibet libra viginti solidos turonensium, eidem per heredem suum universalem infra scriptum singulis annis solvendam, dumtaxat vitæ ejus