Aller au contenu

Page:Leibniz-en.francais-Gerhardt.Math.1a7.djvu/8

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page n’a pas pu être entièrement corrigé, à cause d’un problème décrit en page de discussion.
58

minus res succedet, si differant celeritate. Nimirum si globus A, 1, celeritate 1, incurrat in globum L, 1 quiescentem, accipiet globus L celeritatem 1. Si vero globus B, 2, celeritate 1, incurrat in globum M, 1 quiescente«, accipiet globus M celeritatem 4. Vides ergo, etsi globus B sit duplus ipsius A, tamen vires impressas ipsi M multo plus quam duplas esse earum, quae impressae sunt ipsi L. Numerum ictuum non improbo ; imo magis veritati consentaneum arbitror, quam pressionem continuam. Quod tuam attinet rationem probandi corpus celeritatis infinitae eamdem vim dare percusso, sive quiescenti, sive moto, concedo ictum esse aeque fortem, sive corpora concurrant in plano quiescente, sive in plano molo ; sed aliud est ictum esse aeque fortem, aliud eam dem in percusso produci potentiae quantitatem, computando tam quod proprium, quam quod commune est : cum alia sit virium, alia motuum vel potius directionum compositio : quae etiam in finitis agnosci possunt. Sunt et alia in eo argumento, quae non omnino concludunt, quod appareret, si in formam redigeretur. Monitum Tuum ad meam aestimationem resistentiae absolutae deprehendo verissimum ; idque ipse occasione data profitebor. Revera enim non valet haec consequentia : si ejusdem mobilis decrementa virium sunt aequalia, etiam decrementa velocitatum sunt aequalia ; orLinnque hoc est ex praejudicio vulgari de aestimatione jvirium, menti adhuc praeter intentionem inhaerente. Sit mobilis a, celeritas e, vis aee ; vis amissa avv, vis residua aee — avv, celeritas residua ^/ee — vv. Sit ejusdem mobilis celeritas (e), erit celeritas residua 7 (©)(©)— vv. Celeritatis decrementum priore casu erat e — yee —-vv, posteriore casu est e — V(e)(e) —’ vv» quae duae quantitates non sunt aequales. Itaque illud verum est, si vires integrae ejusdem corporis diversis temporibus sint aequales, etiam velocitates fore aequales ; secus est de parte, vehili de viribus amissis vel acquisitis.

Nondum communicavi Dno. Papino modum transferendi totam vim ex majore massa in minorem, quem possibilem esse negaverat, ut thesin tueretur. Nempe vigesimo Decembris anni praeteriti, his verbis ad eum scripseram :



« Pour conclure, je me souviens, qu’autrefois vous avez nié qu’un grand corps peut transférer toute sa force sur un plus petit, parceque vous avés vû que selon