128 êpiuoga au Dibcnburg.
beant : possunt quippe homines excusabiles esse, et nihilominusheatitudine carere, et multis modis cruciari 3). Est enim equus excusabilis, quod equus et non homo sit, at nihilominus equus et non homo esse debet. Qui ex morsu canis furit, excusandus quidem est, et tamen jure suifocatur 4), et qui denique cupiditates suas regere, et metu legum easdem coëroere nequit, quamvis aliam ob infirmitatem excusandus sit, non potest tamen animi acquiescentia Deique cognitione et amore frui, sed necessario péritfi). Neque hic necesse esse puto monere, quod quando scriptura ait, Deum in peccatores irasci eumque judicem esse, qui de hominum actionibus cognoscit, judicat et statuit, more humano et secundum receptas vulgi opiniones loquatur, quia ipsius intentum non est philosophiam dooere, nec homines doctos, sed obtemperantes facere. Quo propterea pacto videar, ex eo quod miracula et ignorantiam pro acquipollentibus sumserim, potentiam Dei et hominum scientiam iisdem finibus concludere, non video. Caeterum Christi passionem, mortem ac sepulturam tecum Iiteraliter accipio, ejus autem resurrectionem allegorice “). Fateor quidem banc etiam ab Evangelistis iis narrari circumstantiis ut negare non possimus, ipsos Evangelistas credidisse, Christi corpus resurrexisse et ad coelum asoendisse, ut ad Dei dextram sederet, et quod ab infidélibus etiam potuisset videri, si una iis in locis affuissent, in quibus ipse Christus discipulis apparuit, in quo tamen salva Ešrangelii doctrina potuerunt decipi, utfaliis etiam prophetis contigit, cujus rei exemple in praecedentibus dedi. At Paulus, cui Christus postea etiam apparuit, gloriatur quod Christum non secundum carnem, sed secundum spiritum novérit 7). Pro Catalogo Iibrorum nobilissimi Domini Boylii maximas ago gratias. Denique* R. Societatis praesentia negotia data occasione ex te scire expecto. Vale, Vir Amplissime, et me omni aifectu atque studio tuum esse crede.
3) Hoc non sine cautela transmitœndum : et credibile est postulare naturam Dei, sive rerum perfectionem, ut eae tandem mentes felices esse deprehendantur, quarum voluntas recta est.
4) Haec inter homines contingere possunt, at in optima Republica, id est Mundo, credibile est non nisi malos posse esse in summa infelioes. 5) quia ipsi deest voluntas recta et sincera.
6) est ironia.
7) non putem Paulum a caeteris hac in re dissensisse et Christi resurrectionem pro allegoria habuisse.