Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/194

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

a

180 Gïonring an išcibnig.

Ubi tamen mea illa omnia denuo prodibunt, seorsim fortassis etiam Honorato respondebitur.

Proxime mihi vemandum erit in Gpero de Finibus, et recensendo et integre tertio libro augendo : quoniam Imperator ipse non desiderat hoc tantum, sed jam tum injunxit ex aula. Utinam vero adeo facile fuerit antiquos limites armis recuperare vel conservare, atque mihi calamo eos défendere ! Ast si singuli Ordinum perrexerint totius Imperii corporis exiguam habere rationem et sibi tantum privatim studere, brevi fortassis tota compages peribit, et dum singuli adversus potentiam vicinorum pugnabunt, universi vineentur, ceu Tacitus olim divinabat de Britannis. Nihilominus agam id quod moi est officii, nec desinam universi corporis saluti pro virili consulere. Si ex Serenissimi Prineipis ac Domini mei Bibliotheca possis mihi banc in rem subsidium suppeditare, rem mihi gratissimam feceris. In Petri Puteani librorum indiculo video quidem recenseri à Nicolao Bigaltio aliquot hujus -argumenti pro Jure Galliae scriptos libellos, nec dubito si sin.t publicati, apud vos reperiri : an tamen lucem publicam viderint, hactenus ncscio. ln Naturali Philosophia et Medica Arte complura mihi observata esse praeter ea quae libris éditis prodidi, non negaverim : sed ad longe utiliora humanae vitae me vocat senectus et valetudo minus constans. Non tamen et haec négligam, si vires respondeant et negotia patiantur. Cum Justello nullum mihi antehac fuit literarium commercium. Unas hactenus ab illo literas hoc ipso anno accepi, quibus respondeo nunc denique, quia de luit miltendi commoditas ; quam Tu nunc mihi dum suggeris, debeo equidem hoc quoque nomine tibi gratias. De ejus circa Diplomatum notitiam studio nihil a quoquam acceperam, nec ipse ejus ullam apud me fecit memoriam. Me idem labor hahuit aiiœhac occupatum, cum eonscriberem censuram Diplomalis Lindaviensis integro libro. Quod si novissima éditio Parisiensis Conciliorum in Bibliotheca Ducali reperitur, quaeso cures describi in meos usus, quae Philippus Labbius. Iesuita ad Epistolas Leonis III Papae sive praefatus sive commentatus est. Significavit scilioet Stephanus Baluzius, haud dubie etiam tibi non ignotus, aœrbe me ab illo Jesuita exceptum : quibus autem verbis id factum sit, hactenus me fugit, scire autem desidero, cum hominis os maledicum pridem mihi innotuit. Vale etc.

Helmstadii 1677

13 Julii.