Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/202

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

188 ficibnig au Coming.

non utantur nisi propositionibus reciprocis, id est quarum conversae quoque sunt verae, quales sunt omnes définitiones et aequationes. Hoc enim observato semper analysis in synthesin vestigia inventionis relégentem converti potest. Axiomata ego non ut ais åva-nâöetxra, sed tamen plerumque non necessaria demonstratu esse arhitror. Demonstrabilia vero esse pro certe habeo. Unde enim constat nobis de eorum véritate ? non opinor ex inductione, ita enim omnes scientiae reddèrentur empiricae, ergo ex ipsismet, id est ex earum terminis, quod fit vel quando idem dicitur de se ipso (ex. causa, A est A, unumquodque sibi ipsi aequale est, et similes identicae) vel quando sola terminorum significatione sive quod idem est définitione intellecta statim apparet propositionis véritas. Omnes ergo -propositiones certae demonstrari possunt praeter identicas et empiricas..lungium non injuria a te laudari arbitrer. Metaphysicas demonstrationes extare puto, multas etiam apud Scholasticos, modo illa barbarie inutilium terminorum exuerentur. Vidi cujusdam Tbomae Angli Euclidem Metaphysicum, quem etsi non contemnam (scio enim autorem esse ingeniosum) nec commeudare tamen magnopere possum. Renatus Cartesius aggressus est demonstrare existentiam Dei et immatérialitatem nostrae mentis, ejusque ratiocinationes in formam mathematicam redegit Benedictus Spinosa, idem ille qui tractatum politicum de libertate philosophandi passim rofutatum scripsit. Examinavi diligenter Cartesiana ratiocjnia, praesertim cum nuper cum erudito ex vicina Academia professore, Cartesio (mea sententia) nimium tribuente prolixe per literas de illis contulissem. Detectum est tandem a me et ab illo ingenue agnitum, hoc saltem ex ratiocinationibus illis accurata demonstratione evinci, quod Deus necessario existat, si modo possibilis esse ponatur. Sed hoc dudum ostenderunt et Scholastici, et hinc tantum praesumtio, non vero certitude existentiae Divinae haberi potest. Cartesius autem sophismate quodam vel probare banc existentiae divinae possibilitatem, vel ab ea probanda se libeoare conatus est. Est tamen sophisma illud speciosum, et Cartesium pariter ac sectatores decepit, quia rigorem demonstrandi, coeptum quidem ieliciter, non tamen ad finem perduxere.

Allatus est nuper libellus in Batavis éditus, cui titulus : Gaesarini Fttrstenerii de jure suprematus ac legationis principum Germaniae. Jus suprematus vocat, quod exteri la souveraineté, et in jure tenendi territorium suum militari si opus manu, foederaque pangendi et arma expediendi consistera ait. Unde porro jus legationis summum derivat, et inprimis jus Legatum