Aller au contenu

Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/22

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

versurus. Demum vivus undique aut Hobbes aut Hobbesianus elucei. Cum eiiim utililatem aequi matrem habeat, igitur prout illi velißcabitur jus omne, stabil cadetque : cum cuilibet principum absolutum del Imperium, sola suspicio principi ad supplicia jus dabit : demum quia a civili lege omnis juslitia propullulat, necessario obligatio omnis ac foederum servandorum necessilas ruet inter civitates. Haec in Hobbesio saepe reprehendenlem V. E. audivi. Quare cepit me quaedam de Hobbesio a V. E. quod ejus pace ßat, sciscitandi cupiditas, quis ille, an adhuc superstes, an Antagonistam nactus, an habuerit, qui in jure naturae illustrando paria fecerijit subtilitate, meliora aut aequalia, si subtilitatem spectes. Unus mihi Dominus Pufendorfius notus est, qui tamen sua elementa jurisprudentiae ex Weigeiii nostri Ethica Euclidea manuscripta dicilur fere tola efformasse. Jenae 2 Septemb. 1663.

II.

Leibniz an Jac. Thomasius.

Conjectura cur Anaxagoras nivem nigram dicere potuisse videatur, petenti Jac. Thoniasio

in scheda missa d. 16 Febr. 1666.

Hypothesis 1. Omnis color est impressio in sensorium, non qualitas quaedam in rebus, sed extrinseca denominatio, seu ut Th. Hobbes appellat, Phantasma.

2. Ergo nobis non sentientibus nullus est color.

3. Nigredo est non tam color, quam coloris privatio, seu nigrum videre nos dicimus, cum nihil videmus.

4. Omnia opaca in se sunt nigra, per hypoth. 2, juncta 3. Ergo etiam nix. Anaxagoras autem, quo mirabilius esset TrapaSoov suum, de eo potissimum subsumsit, quod pro . albissimo habetur.

5. Color est nihil aliud, quam impressio in oculum, quae fit ab atomis lucidis, a lucido corpore in opacum impingentibus, et inde ad oculum reflexis.

6. Tria sunt principia optica : ignis, cujus atomi pyramidales ; aqua, qune dilatata fit aör, cujus sphaericae ; terra, cujus cubicae.

7. Ignis est principium lucis, aqua nigredinis, terra coloris. Atomi enim pyramidales sunt subtilissimae, habent vim fodiendi etc., quae sunt ignis propria. Ignis autem et lux materialiter sunt idem. Atomi