Aller au contenu

Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/227

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Êeibnig unb iädbarb. 213

Scholasticis probatur. llle : sed quid respondetur ad argumentum ? Ego : respondeo, dubitari posse, an Ens, de cujus essentia sit existentia, non implicet contradictionem : fateri enim me, si semel concedatur. tale Ens esse possibile, seu esse talem conceptum vel ideam, sequi quod existat. Molanirater dixit, videÎ"i sihi prohari idem per idem. Nam si semel admittitur Ens, quod necessario existere debet, utique jam admittitur ipsum existere. Eccardus : argumentum hoc esse prohum : nam attributum aliquod competere alicui subjecto, v. gr. triangulo, demonstrandum est ex ejus définitione. Quodsi ergo de aliquo existentia ex ejus définitione ostendi possit, ei utique competet existentia. Ens autem cujus essentia involvit existentiam, tale utique est, ex Hypothesi, itaque tale Ens existit. Ego : superest ergo tantum, ut ostendamus talem conceptum possihilem esse, sive. non implicare contradictionem. Ille : ideam Entis perfectissimi, vel etiam Entis cujus essentia involvit existentiam, dari, ex eo patet, quia intelligitur, neque enim quisquam posset de Ente perfectissimo cogitare, nisi ejus conceptum vel ideam haberet. Ego : non omnia, de quibus eogitamus, esse possibilia, ut de Motu celerrimo cogitamus, cujus nulla datur idea, quia impossibilis est, ut facile demonstrari potest. llle : posse demonstrari, quod motus celerrimus sit impossibilis, non vero posse demonstrari idem de Ente perfectissimo, vel de Ente a se. Ego : posito quod id a nobis non demonstretur, à Cartesianis tamen demonstrari debere, quod tale Ens concipi possit. llle : durum esse postulatum ; non debere prohari talem possibilitatem, quemadmodum nemo probat, dari triangulum cet. Ego : imo demonstrari talium rerum possibilitatem, quoties ostenditur modus eas générandi vel producendi. llle : talia possibilia esse, etiam antea sciri posse, etiam anlequam modus ea générandi ostendatur. Ego : de eo saepe posse dubitari ; exempli causa, si quis conceptum habeat de Linea quae sui ipsius evolutione describitur (qualem Cycloidem esse probavit Hugenius), eum dubitare posse, utrum talis finea sit possibilis. llle : aliud esse de rebus simplicioribus, quales esse possibiles intelliguntur. Ego : probabilem esse eorum possibilitatem, sed non certam, donec probetur. Praesumi scilicet, donec probetur contrarium. Sed hunc probandi modum in foro, ’non vero in philosophie admitti. Ille : admitti etiam in philosophie, neque enim quemlibet ad quidvis probandum teneri. Ego : si de praxi agatur, fateri me, quod praesumatur Entis necessarii vel Entis perfectissimi possibilitas. Sed quando de demonstratione agitur, tune opus est, eum qui perfectam certitudinem sive demonstrationem quaerit, omnes praepositiones, quas supponit, v