Aller au contenu

Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/230

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

216 @dbafo au flçibnig.

Putabat T. G. dubiam esse et majorem et minorem hujus prosyllogismi. Nec enim existentiam esse perfectionem, quod in majori supponitur : et, quantum ad minorem, illud probandum esse, ideam entis summe perfecti vel babentis omnes perfectiones non involvere contradictionem : ante omnia autem définiendum esse, quid intelligatur nomine perfectionis. A Perfecti vocabulum me non aliter accipere dicebam, ac omnes in universum Philosophi, qui perfectum ab ente non distinguunt, nisi sola ratione. Ens enim et positivum opponitur non enti. Et quoniam ens verum et realem conceptum involvit, quem non ens non habet, praestatque aliquid esse, quam nihii esse, ideo omne ens dicitur perfectum. ln quo omnes conveniunt. Regerebat T. C. : ergo et dolorem esse perfectionem, quia est aliquid reale et positivum.

Respondebam : in dolore duo inesse ; primo sensum et cogitationem :

quae si sola consideretur, non quatenus admixtum habet aliquem defectum, uti est ens aliquod positivum et reale, ita etiam est perfectio. Melius enim est et perfectius, sensum babere et cogitare, quam non habere sensum et non cogitare. Secundo defectum aliquem et négationem : dolor enim semper involvit négationem alicujus rei, quam si haheremus, melius nobis futurum esset, quam tune est, cum dolemus. Atque hac ratione dolor non est aliquod positivum, sed non ons et negatio, adeoque etiam imperfectio. Neque hac de re dubitationem esse posse putabam. Omnes quippe Philosophi ita rem explicant. Quaeritur jam, an existentia sit perfectio. Quod sane omni dubio carere existimabam. Etenim si ens, positivum, reale, inter se non differunt, quis negabit, existere esse perfectionem ? Nam esse ens, esse rcale, esse positivum, et existere inter se non diiferunt. Illudque T. C. assentiri plane non possum, quod dicit, videri essentiam et existentiam plane inter se differre, neque quicquam commune habere, velut potentia et actus, ideoque dubitari posse, an ipsa existentia velut quaedam cssentiae portio aut species concipi possit. Contrarium docent omnes Philosophi, estque notissimum. Essentia et existentia non magis inter se diiferunt, quam extensum et divisibile, imo adhuc minus. Fluit enim divisibilitas ex extensione, ut conceptus posterior ex priori. At qui concipit essentiam, eodem actu non potest non conciperc existentiam ; et contra. Sunt enim plane unum et idem, esse et existere. Vide-turque T. C. hoc intelligere, essentiam possibilem ab existentia actuali diiferre, quod nemo negat. At inde non inferri potest, essentiam et existentiam rea-