Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/232

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

218 üdbarb au Skibnig.

gimus, ac intelligi illa possent. Qualenus quaedam intelligimus aut intelligere possumus, su mus entia, quatenus autem multa aut non intelligimus, aut non perfecte, eatenus participamus de non ente. Adeoque res oogitans imperfecta partim est ens, partim non ens, hoc est, participat ab ente, quatenus quaedam cogitat, aut cogitare saltem potest, et a non ente, quatenus non omnia aut ’non perfecte cogitat. ltaque si qua contradictio hic metuenda esset, illa profecto esset in idea entis imperfecti, quae composila est ex idea entis et non entis, non autem in idea entis summe perfeeti, quae est simplicissima, nihilque aliud continet, quam eus verum, purum, simplex et absolutum. Quis autem unum et simplicissimum conceptum contradictionem involvere dicet ? ltaque positive probo, conceptum entis summe porfecti non involvere contradictionem, quod difficile esse putabat T. G. Qui conceptus est simplicissimus, seu nullo modo compositus, is non potest contradictionem involvere. Talis est conceptus entis summe perfecti. Ergo etc. Major est notissima. Contradictio enim est inter duos conceplus, quorum unus tollit, quod alter ponit. Et profecto is aliquid diceret, quod contradictionem involveret, qui contrarium asserere vellet. Qui enim diceret, unum et simplioem conceptum contradictionem involvere, is duo diceret, primo conceptum illum esse unum et simpliœm ex hypotbesi, et non unum, sed compositum, quia contradictionem involvit. I ’

Neque de minori dubium esse potest, si attendamus, in idea entis summe perfocti nihil aliud esse, quam solum ens, Quid enim est ens, nisi quod est positivum et realc ? quid summe perfectum, nisi itidem, quod positivum et reale, hoc est, ita positivum et reale, ut non sit non positivum et non reale, seu cui nihil non positivum et non reale admixtum ? Ens autem non opponitur enti, sed non enti. Adeoque cum idea entis imperfecti composita sit ex ente et non ente, hic aliqua est contradictio potins, quam in cute summe perlecto, quod nihil aliud est, quam ens purum, simplex et absolutum. Venio ad demonstrationem Tuam, qua, posito ens necessarium non involvere oontradictionem, Deum existere probare conaris. Quae profccw particula est demonstrationis Cartesianae. lta argumentaris : Deus est ens necessarium (ex définitione).

Ens necessarium est necessarium (est propositio identica). Omne necessarium existit (est axioma).

Ergo Deus existit.

Redigatur haec argumentatio in syllogismos :