Qeibnig on üdbarb. 221
" (quia existentia est perfectio).
ln idea Dei continentur omnes perfectiones,
Ergo in idea Dei oontinetur existentia.
llajorem pariter et minorem ex principiis Cartesianis demonstrari petebam. Major ostensa erit, quando ostensum erit, existentiam esse perfectionem. Minor vero ostensa erit, quando ostensum erit, Ens continens omnes perfectiones non implicare contradictionem. Tale enim Ens nihil prohihebit appellari Denm.
Ad probandum, existentiam esse perfectionem, définiendum erat, quid sit perfectio : quod, nisi fallor, ne nunc quidem praestitisti. Ais, perfectum ab Ente non differre, nisi ratione.. Dicendum ergo erat, quanam ratione differretz’ nisi id velis ex lun ratiocinatione colligi hoc modo : Quod praestat, id est perfectius ;
Praestat autem esse, quam non esse,
Ergo esse est perfectius.
Sed vellem scire, quid hoc sit dicere : praestat. An melius sive gratius est ? Sed tune concedo, quod dixisti dé illis tantum quorum existentiam alia bona comitantur, quidam enim tot malis obruuntur, ut non esse malint quam sic esse. Non ergo esse, sed bene esse, perfectio erit, hoc quidem sensu. Nisi illud tuum plraestat aliter explices. Cum in colloquio videreris diccre, id esse perfectum, quod sit pure positivum, objeci exemplnm doloris qui non magis est privatio voluptatis, quam voluptas doloris. Hespondes in tua epistolaz dolor est perfectio, quaœnus sensum et cogitationem involvit, quia melius et perfectius est cogitare, quam non cogitare ; sed est imperfectio, quatenus involvjt négationem alicujus rei, quam si haberemus, melius nobis futurum esset, quam cum dolemus. Cur melius ? nisi quia gratins. Optimal Conccdo ergo, hoc sensu dolorem non esse perlectionem, sed non video, our exisœntia sit perfectio. Unum tamen videtur pro te responderi posse, rempe id censendum esse perfectius sive melius, quod per se et ceteris extra ipsum paribus melius ac perfectius est. Talis aulem videtur utique existentia. Tametsi enim duhium sit, an non sit melius non existere, quam in summa infelicitate existere ; faœndum est tamen, melius esse existere in statu indifferenti, felicitatis atque infelicitatis experte (siquidem in eo, qui optandi capax est, talis fingi potest) quam non existere. Non tamen puto, Iapidibus ex. gr. esse melius, quod existunt, sed nobis, ob eorum usum. Feles existere ipsis felibus apud Cartesianos