Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/254

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

240 @dbarb au Qcilmig.

semet ipsum in rem aliquam lerre, seu semet ipsum ad aliquid determinare37) : neque alius conceptus roô’ pati, quam a semet ipso in nullam rem tendere et ferri, sed déterminationes suas ab alio accipere. Altero modo ab alio est, quod semet ipsum quidem déterminat, seu ’a semet ipso eN›er semet ipsum in aliquam rem fertur et tendit, non tamen sua sponte 39), sua vi, sed vi ab alio accepta, seu cum concursu alterius. Atque ita quid esse a se, esse ab alio, non minus distincte intelligitur, quam figura circularis, uti attendenti manifestissimum erit 39). Et ut teta res eo manifestior fiat, consideremus modo, ab omuibus Philosophis dividi ens in id, quod a se est, et quod est ab alio : dumque Deum quaerunt, quaerunt eus aliquod, quod sit a se. Aut ergo nihil intelligunt, dum dicunt ens a se, item ens ab alio, aut voces hae vim aliquam babent, seu notionem sibi subjectam 40). lllud nemo affirmavérit, nisi hoc ipso concedere velit, sese elïerendo has voces, esse a se, esse ab alio, non aliter loqui, quam picas aut psitlacos, si illi easdem voces pronuntiarent. Quod, credo, nemo dicet. Et quis tam durus erit, ut infitias est sese scire, quid sit esse ab alio. Sed qui scit, quid sit esse ab alio, eum etiam novisse oportet, quid sit esse a se. Unum enim sine altero intelligi nequitfi).

Porro esse a se et esse ab alio sunt notiones simplices, seu nullam contradictionem involventes. Contradictionem involvere dixi, quando duae vel plures notiones simplices combinantur, quarum una alteram tollit, ut quadratum triangulare. Quadratum enim est figura quadrilatera, triangulum 37) Haec actionis définitio videtur tantum conveuire actioni illi quam vocant emanationis, quae tamen nescio an proprie loquendo sit actio, qua scilicet qualitates fluunt ex forma, seu proprietates ex essentia, sed id omne, quod vulgo actionem appellamus, involvit praeterea mutationem saltem in patiente. ` *

38) Si semet ipsum déterminat, faciet sua sponte. Aut ego non iutelligo, quid sit déterminare se ipsum.

39) Ostendi jam exemplo maximae velocitatis, non statim aliquam notionem distincte intelligi, Iicet omnes ejus partes distincte intelligantur, quia opus est, ut praeterea distincte intelligatur carum unio. LO) Repono exemplum maximae velocitatis, quod statim in primo colloquio objeci. Philosophi intelligunt aliquid, cum dicunt Ens a se, sed confuse. ` H) Si haec sufficienter intelligerem, cessaret omnis inter nos quaestio. Talia, ut dixi, intelligimus confuse. Quare redivimus hic in eum locum, ubi eramus ab initio collationum nostrarum.