Aller au contenu

Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/26

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Quod si interea vel tuo, vel si audere hanc spem fas est, ipsius beneficio, aere tarnen meo, diu desideratum librum nancisci potero, nova videlicet gratias agendi nascetur materies. Mitto huic lllustrissimo Baroni disputationes et programmata, quae superfuerunt. Excusabis illi, quod ex iis, quas de cardinalibus virtutibus scripsi, sola secunda venu, nam primae exempla diu est, quod ipse desidero. Ceterum ul me porro communi literatorum Patrono conimendare pergas, non es monendus. Illud potius ut veniam exores ulrique nostrum, si intelliget, exspectatione se pr te facta haud leviter frustratun), non de niuUitudine paginarum, sed bonitatc. De Germanorum nostrorum socielate literaria quae narras, inaudita mihi narras. Ubi quaeso feruntur esse, qui Gallos in isto negotio aemulari studeant ?

Quod Aristotolem, Raei auctoritate inductus, arbitraris a Cartesio ceterisque philosophis novis non adeo dissidere, ignosce mihi, nondum persuades. Agnosco dogmata ejus quaedam, loquondiquc modos ejusmodi esse, ut conciliare volentibus faciant aliquam spem concordiae, sed vereor, ut illa pax queat ipso satis volonte sanciri, siquidcm mentem philosophi paullo penitius rimemur. Substantiales utique formas,. aut sattem ab accidentalibus illis, figura, magnitudine, partium dispositione distinctas, agnovisse Aristotelem credo. Quod si verum est, Jam a novis philosophis in eo principio dissidet, in cujus consensu tu mihi concordiam struere videris volle. Ubi autem Geometriam scientiis perfectis, ubi ßguram, Geometriae objectum, substantiis annumeret, fateor me ignorare. Hoc scio, ex artibus mathematicis soli astronomiae hoc nomine ipsum condonare laudem scientiae perfectac, quod pro objecto substantiam habeat. Spero me locum illum adscribere citius posse, quam te similem de geometria. Avco tarnen, si quis est talis, eum per te cognoscere. lam et illa *me movet ratio, quod Cartesius et quicunque atomorum doctrinam adhibent, propius mihi ad Epicuri placita, quod ad hoc quidem punctum attinet, quam Aristotelis philosophari videntur. Sic enim habeo : Cum gentilcs illi crederent, omnem materiam hujus univcrsi ab semct extitisse ab aeterno, in eo*’tamcn sectas fecerunt, quod alii materiam illam in eo primo, ut sie loquar, sui statu discontinuam facercnt, ut Epicurus, . atque hae sunt ejus atomi ; alii continuam. Posteriores hi vicissim scindebantur : nam aut aTrotov faciebant, ut Aristoteles, aut 7rot7]v, eamque vel similarem, ut qui certum elementum vivum reliquorum vclut omnium matrem nominarent, vel dissimilarem, ut qui elemcnta duo vel plura sibi coexistentia