Aller au contenu

Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/260

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

246 @dbarb au ficibnig.

posse, aliquid ita existere, ut nulla ratione possit non existere. Nam quod actu seu ipsa re sese ad omne id, cujus capax est, fert et dcœrminat, illud utique existit. Et quiequid vi sua seu citra alterius rei concursum id facit, id non potest non existere. Quod ila intelligitur. Fac aliquid sese vi sua ad omne id, cujus capax est, actu déterminare posse 51), ad minimum vis illa, qua id potest, actualis esse debet.. A qua vi enim aliquid quocunque modo esse potest, illa tantundem realilatis ad minimum continere debet, quam ab illa esse aut proficisci potest. lmplicat enim plus realitatis ab aliqua re esse aut proficisci, quam ipsa habet. Sed plus realilatis habet, quicquid actu sese déterminat ad omne id, eujus capax est, quam quod ita sese déterminare lantum potest (ex prius demonstratis). Ergo vis illa, qua aliquid actu sese ita déterminare potest, actualis esse debet. Nam si non est, plus realilatis ab ipsa esse aut proficisci posset, quam ipsa haberet, quod fieri nequit. Si ergo vis illa, qua aliquid semet ipsum ad omne id, eujus capax est, déterminare potest, existit, crit in aliqua re existente. Est enim reale attributum. ln qua autem re, nisi in ea, quae est necessaria seu quae sese vi sua actuali actu déterminat ? Illud autem, quod sese vi sua actuali actu déterminat, est etiam ens a se. Patet itaque, esse necessarium ab eo, quod a se est, réalitér non distingui. Contra, quicquid semet ipsum vel nullo modo ad id eujus capax est, déterminat, non tamen vi sua, sed cum alterius eoncursu id facit, id contingens est, seu vel non existit, cum existere possit, vel, si existit, potest tamen etiam non existere. Quicquid enim se nullo modo actu ad id deœrminat, eujus capax est, illud, si existit, ab alio existere debet, a quo ad id, eujus capax est, simpliciler déterminetur. Et quicquid semet ipsum ad id, eujus capax est, actu fert et déterminat, si illud non vi sua, sed cum alterius rei concursu id facere intelligatur, hoc existit, si res illa, a qua déterminationes ejus pendent, ad illas ipso actu eoncurrit ; non autem existit, si res illa diversa, a qua in déterminationibus suis pendet, aut non concurrit, aut concurrere desinit. Porro esse necessarium et esse contingens non sunt notiones contradictionem involventes. Nam esse a se non involvit contradictionem, non magis I

54) lloc argumentum nimium probat, rempe eodem modo ratiocinari possum de eo, quod se ad quaedam tantum vi sua déterminat. Hujus enim vim necesse est esse ad minimum actualem, ac proinde necesse est ipsum existere ; ergo omnes mentes forent Entia necessaria.