Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/265

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

O

Gdbarb au ficitmiä. 251

ex altero. Quia quod hoc modo cognoscitur, ibi conclusio ignotior esse debet praemissis. Plus auœm realitatis in iintelligendo habet, cui omnia simul aeque patent et nota sunt, quam cui alterum est ignotius. Deinde Deus est mens perfectissime volcns, seu Deus habet omnes realitates, quae in volcndo concipi possunt. Velle nibil aliud est, quam in aliquam rem ita tendere et ferri, ut ad alterutrum oppositorum sese quis déterminet et ex’ iis alterum eligat, alterum rejiciat. Summa in volendo realitas, nunquam inaniter in rem allquam ita ferri et tendere, seu ita in rem aliquam ferrf et tendere, ut res illa, in quam quis fertur et tendit, ita sit, prout quis circa illam se déterminat, hoc est, posse id, quod velis, sine quo omnis volitio inanis est. Deus ergo efficacissimc volet, hoc est, omnia, quae Deus volet, sicut illa volet, erunt : nibilque, quod Deus vult, tale, quale illud vult, esse non potest. lflaec voluntatis divinae summa realitas seu summa vis et efficacia est ipsa omnipotentia divina, unaque ab altera ne cogitatione quidem differt. Et quidem posse Deum omne id, quod- vult, vel sie etiam intelligi potest. Nemo aliquid vult, volunlate scilicet efficaci, hoc est ita, ut simpliciter circa illam rem, in quam fertur ot tendit, aliquid déterminet (quae una et maxime propria est voluntas) nisi id, quod vult, effioere se posse judicetfiï). llli enim nostri actus, quibus in res quas impossibiles judicamus, ferimur et tendimus, nibil circa res illas déterminant, sed inclinationem tantum important, qua nos déterminaremus, nisi res illas, in quas ferimur, vires nostras excedere judicaremus. Quos actus Scholastici vocant velleitates. Ex. gr. vellem volare, si alas baherem. Quod si quis in rem impossibilem ita sese fert et tendit, ut aliquid circa ipsam determinet, id fit ex ignorantia, quando scil-icet nescit, illam esse sihi impossibilem. Jam vero Deus omnia perfectissime novit (cx demonstratis). Si ergo Deus nibil eorum, quae vellot, posset, nullam plane voluntatem haberet, ut probatum est. Ergo non csset res volcns. Ergo nec mens (quod répugnat). Ergo aliquid, quod vult, pou-st. Ergo perfoctio seu realitas quaedam voluntatis est, posse aliquid eorum, quae quis vult fiïl). Ergo summa perfectio seu I

62) Successus voluntatis res est a voluntate distinctn. Perfectio voluntatis in eo consistit, ut quis non nisi ea velit, quae vero bona sunt. 63) Haec ratiocinatîo non probat, potentiamesse aliquam voluntatis realitatem seu gradum ; assumit enim aliquid a voluntate distinctum, rempe intellectum comitantem.